Charter Document - 05740121

Charter Document - 05740121


Charter Number: 05740121
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancte Trinitatis anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Johannem de Benestede petentem et Hamonem de Ailmerestone tenentem De feodo j militis cum pertinenciis in Ailmerestone Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Johannes remisit et quietum clamavit totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinenciis predicto Hamoni et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Hamo dedit eidem Johanni v marcas argenti

Source (click image below to view full size)