Charter Document - 05740120
| Charter Number: | 05740120 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1203 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancte Trinitatis anno regni Regis Johannis quinto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Matillidem que fuit uxor Hugonis de la Hide petentem et Aldulfum de Leilande tenentem De rationabili dote ipsius Matillidis que eam contingit de libero tenemento quod fuit predicti Hugonis quondam viri sui in Stoke Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Matilldis remisit et quietum clamavit predicto Aldulfo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta dote Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Aldulfus dedit predicte Matillidi duas marcas argenti
