Charter Document - 05740119
Charter Number: | 05740119 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Simonem de Grenewico petentem et Asketinum Baddechese tenentem De quinque acris terre cum pertinenciis in Leueseham Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Asketinus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Simonis Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Simon concessit predicto Asketino et heredibus suis j masagium de eadem terra quod continet j acram et dimidiam et jacet juxta Balebeoc versus orientem tenendum de ipso Simone et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium vj denariorum per annum pro omni servicio reddendorum ad festum Sancti Michaelis