Charter Document - 05730118
Charter Number: | 05730118 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Pasche in iij septimanas anno regni Regis Johannia quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Thomam de Bernefeld petentem et Willelmum de Bernefeld tenentem De tercia parte ij jugorum terre cum pertinenciis in Cerringes Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinenciis predicto Willelmo et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Willelmus dedit et concessit predicto Thome et heredibus suis totam terram quam idem Willelmus tenuit in Bouton scilicet xl acras terre cum pertinenciis et xiiij solidos redditus in Taninton de vij acris terre cum pertinenciis quas Robertus de Valeines tenet tenenda de capitali domino per servicium quod ad terram illam pertinet Et sciendum quod predictus Willelmus et heredes sui warantizabunt predictas xl acras terre cum pertinenciis predicto Thome et heredibus suis contra omnes homines Et hec concordia facta fuit presente Roberto de Valeines et concedente