Charter Document - 05730117

Charter Document - 05730117


Charter Number: 05730117
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Pasche in tres septimanas anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri [] Simone de Pateshull Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter [Emmam] que fuit uxor Henrici de Brome et Walterum filium suum petentes per ipsum Walterum positum loco ipsius Emme ad lucrandum vel perdendum et Tokkum Dacun tenementum De [] de Warre cum pertinenciis in Pethom Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Tokkus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Walteri Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Emma et Walterus concesserunt predicto Tokko totam predictam terram cum pertinenciis preter j acram terre que jacet in Husfeld juxta chiminum [] versus quandam gravam que appellatur Estgrave tenendam ipsi Tokko et heredibus suis de predicto Waltero et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium j libre cimini per annum reddende ad Pascham pro omni servicio salvo forinseco servicio et servicio capitalis domini et reddendo annuatim predicte Emme tota vita ipsius Emme iij quarterios bladi scilicet frumenti et ordei et silliginis [] et reddendo per annum alios iij quarterios ejusdem bladi predicto Waltero tota vita ipsius Walteri et ij solidos ad iiij terminos anni scilicet ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste xij denarios et j summam et dimidiam de mestillon et ad festum Sancti Michaelis xij d et unam summam et dimidiam de mestillon et ad Natale xij d et unam summam et dimidiam de mestillon et ad Pascham xij d et unam summam et dimidiam de mestillon Et post decessum ipsorum Emme et Walteri predictus Tokkus et heredes sui quieti erunt de toto predicto servicio [] de predicta libra cymini Et sciendum quod cum alter predictorum Emme et Walteri obierit idem Tokkus et heredes sui quieti erunt de medietate predicti servicii Et pro hac concessione predictus Tokkus quietam clamavit de se et heredibus suis predicto Waltero et heredibus suis predictam acram terre de eadem terra que jacet in Husfeld juxta chiminum versus austrum et predictam gravam que appellator Estgrave Et preterea dedit eisdem Waltero et Emme xvj solidos esterlingorum Et sciendum quod [] Tokkus et heredes sui invenient eidem Waltero et heredibus suis viam suam ad predictam gravam scilicet de magno chimino usque ad boscum qui vocatur [] bosco illo usque ad gravam

Source (click image below to view full size)