Charter Document - 05730116
Charter Number: | 05730116 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Pasche in xv dies anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Gunnildam de Craie petentem et Osbertum filium Simonis tenentem De rationabili dote ipsius Gunnilde quam ipsa clamat de libera tenemento quod fuit Ricardi de Craie quondam viri sui in Craie Et unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Gunnilda remisit et quietum clamavit predicto Osberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta dote Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Osbertus dedit predicte Gunnilde duas marcas et dimidiam argenti