Charter Document - 05730115
Charter Number: | 05730115 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post Pascham anno regni Regis Johannis quarto Coram [] Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Godefrido de Insula Johanne de Gestling Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Robertum filium Willelmi petentem et Simonem de Topesfeld et Reginam uxorem suam tenentes De feodo dimidii [] cum pertinenciis in Barlinge Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totum predictum feodum dimidii militis cum pertinenciis esse jus ipsorum Simonis et Regine Et pro hac recognicione fine et concordia predicti Simon et Regina concesserunt predicto Roberto et heredibus suis septemdecim acras terre cum pertinenciis de eadem terra scilicet decem acras terre quas idem Robertus prius tenuit et septem acras quas Godwinus le Danz tenuit Tenendas de capitali domino per liberum servicium xij denariorum per annum reddendorum ad festum Sancti Michaelis super idem feodum et faciendo forinsecum servicium quantum pertinet ad predictas xvij acras terre scilicet ad scutagium j marce ij denarios et obolum et ad plus plus et ad minus minus Et preterea idem Simon et Regina dederunt eidem Roberto quinque marcas argenti Et hec concordia facta fuit presente Odone de Dammartin capitali domino et servicium predictam concedente