Charter Document - 05730113
| Charter Number: | 05730113 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 - 1203 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Illarii in quindecim dies anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberge Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Willelmum de Walton et Matillidem uxorem suam petentes et Henricum de Sornes tenentem De j jugo terre et dimidio cum pertinenciis in Halling et in Cukelestan Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Willelmus et Matildis remiserunt et quietum clamaverunt predicto Henrico et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicto jugo terre et dimidio cum pertinenciis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Henricus dedit predictis Willelmo et Matillidi xvj marcas argenti et unum palefredum
