Charter Document - 05730112
Charter Number: | 05730112 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 - 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Yllarii in xv dies anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Radulphum filium Wlwini petentem et Apsolonem filium Wlwardi tenentem De xxxi acris terre cum pertinentiis in Boitton et Egarditton Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus remisit et quietum clamavit predicto Apsoloni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Apsolon dedit predicto Radulpho xij solidos esterlingorum