Charter Document - 05730111

Charter Document - 05730111


Charter Number: 05730111
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202 - 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Yllarii in xv dies anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Derewinum de Rethereia et Estridam uxorem suam petentes et Wibertum filium Blakemanni tenentem De tribus acris terre cum pertinentiis in Derteford Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Wibertus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus ipsius Estrilde Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Derewinus et Estrilda concesserunt predicto Wiberto et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de se et heredibus ipsius Estrilde in perpetuum per liberum servicium unius denarii per annum pro omni servicio reddendi ad festum Sancti Michaels Et predictus Wibertus et heredes sui acquietabunt predictam terram cum pertinenciis versus capitales dominos Et pro hac concessione predictus Willelmus dedit predictis Derewino et Estrilde vj solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)