Charter Document - 05730110

Charter Document - 05730110


Charter Number: 05730110
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202 - 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Apud Westmonasterium a die Sancti Yllarii in xv dies anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Augustinum et Ricardum filios Herberti petentes per ipsum Augustin um positum loco ipsius Ricardi ad lucrandum vel perdendum et Robertum le Bocu tenentem De vij acris terre cum pertinentiis in Wilminton Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Augustinus et Ricardus remiserunt et quietum clamaverunt predicto Roberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicta terra de se et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Robertus dedit predictis Augustino et Ricardo xviij solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)