Charter Document - 05730109

Charter Document - 05730109


Charter Number: 05730109
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202 - 1203
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancti Yllarii anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Robertum filium Alfwini et Hugonem fratrem suum petentes et Gaufridum filium Wimarci et Reginaldum fratrem suum tenentes De j mesuagio cum pertinentiis in Strodes Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Gaufridus et Reginaldus recognoverunt predictum mesuagium cum pertinenciis esse jus et hereditatem predictorum Roberti et Hugonis te nendum ipsis Roberto et Hugoni et heredibus eorum de predictis Gaufrido et Reginaldo et heredibus eorum in perpetuum per liberum servicium iij solidorum per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio reddendorum ad iiij terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis ix denarios et ad Natale ix denarios et ad Pascha floridum ix denarios et ad Nativitatem Sancti Johannis Baptiste ix denarios Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Robertus et Hugo dederunt eisdem Gaufrido et Reginaldo quadraginta solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)