Charter Document - 05730108
Charter Number: | 05730108 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 - 1203 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in xv dies post festum Sancti Yllarii anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Eustachio de Faucunberg Osberto filio Heruei Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Willelmum de Delce petentem et Radulphum de Deneton tenentem De j jugo terre cum pertinenciis in Westoteringeden Unde recognicio Magne Assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicti Willelmi Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Willelmus concessit predicto Radulpho et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium xviij solidorum et iiij denariorum per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio scilicet ad Purificationem beate Marie ix solidos et ij denarios et ad festum apostolorum Petri et Pauli ix solidos et ij denarios