Charter Document - 05730107
Charter Number: | 05730107 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Andree anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshull Eustachio de Fauconberge Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Paganum filium Alardi petentem et Johannem de la Hacche et Osbertum fratrem suum tenentes De quinque acris terre cum pertinenciis in Ketebroc Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Johannes et Osbertus recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Pagani Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Paganus concessit predictis Johanni et Osberto totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de capitali domino tota vita ipsorum Johannis et Osberti per servicium quod ad terram illam pertinet exceptis duabus acris terre et dimidia de eadem terra per [perticam] mensuratis que jacent in Kersildeland versus aquilonem que remanent ipsi Pagano et heredibus suis quiete de predictis Johanne et Osberto et heredibus eorum Et post decessum ipsorum Johannis et Osberti tota predicta terra cum pertinenciis revertetur ad ipsum Paganum vel heredes suos quieta de heredibus ipsorum Johannis et Osberti tenenda de capitali domino Et preterea idem Paganus dedit predictis Johanni et Osberto quinque solidos sterlingorum Et sciendum quod quicunque predictorum Johannis vel Osberti alterum supervixerit tenebit tota vita sua totam predictam terram