Charter Document - 05730106
Charter Number: | 05730106 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Guncelinum de Ospringe petentem et Ricardum de Grauenell tenentem De redditu unius summe salis cum pertinenciis in Grauenell Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Guncelinus remisit et quietum clamavit predicto Ricardo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto redditu de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia fine et concordia predictus Ricardus dedit predicto Guncelino x solidos esterlingorum