Charter Document - 05730105

Charter Document - 05730105


Charter Number: 05730105
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Godardum Molendarium petentem et Davidem de Werting tenentem De ij acris terre et dimidia et de tribus acris prati et dimidia cum pertinentiis in Taniton Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus David recognovit totam predictam terram et predictum pratum cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Godardi Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Godardus concessit predicto Davidi et heredibus suis totam predictam terram et predictum pratum cum pertinenciis tenenda de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium quatuor denariorum per annum pro omni servicio salvo forinseco reddendorum ad festum Sancti Michaelis

Source (click image below to view full size)