Charter Document - 05730104

Charter Document - 05730104


Charter Number: 05730104
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Nicholaum filium Joscelini petentem et Robertum de Gillingham et Margaretam uxorem suam tenentes per ipsum Robertum positum loco ipsius Margarete ad lucrandum vel perdendum De xl acris terre cum pertinenciis in Gillingham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Robertus et Margareta uxor sua recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicti Nicholai Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Nicolaus concessit predictis Roberto et Margarete et heredibus ipsius Margarete totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de eodem Nicholao et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium j marce argenti per annum reddende ad duos terminos scilicet ad Pascham dimidiam marcam et ad festum Sancti Michaelis dimidiam marcam pro omni servicio salvo forinseco servicio Et pro hac concessione predicti Robertus et Margareta dederunt predicto Nicholao xl marcas argenti Et sciendum est quod predicti Robertus et Margareta et heredes ipsius Margarete aquietabunt totam terram predictam cum pertinenciis versus capitales dominos de omnibus serviciis que ad eos pertinent

Source (click image below to view full size)