Charter Document - 05730103

Charter Document - 05730103


Charter Number: 05730103
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Wennidam filiam Edwardi de Ailesford petentem et Herebertum Toterel et Estrangiam et Godelenam filias Osberti Bruni tenentes De uno mesuagio cum pertinenciis in Ailesford Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Herebertus et Estrangia et Godelena recognoverunt predictum mesuagium cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicte Wenithe Et pro hac recognicione et fine et concordia eadem Wenitha concessit predicto Herberto predictum mesuagium cum pertinenciis tenendum sibi et heredibus suis de predicta Wenitha et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium duorum solidorum per annum scilicet ad Pascham xij denarios et ad festum Sancti Michaelis xij denarios pro omni servicio Et pro hac concessione idem Herbertus dedit eidem Wennide quadraginta solidos sterlingorum Et hec concordia facta fuit presentibus predictis Estrangia et Godelena et hoc concedentibus

Source (click image below to view full size)