Charter Document - 05730102

Charter Document - 05730102


Charter Number: 05730102
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Elnitham filiam Willelmi petentem et Walterum Molendinarium tenentem De decem acris terre et de dimidio molendino cum pertinenciis in Offeham Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Walterus recognovit totam predictam terram et predictum dimidium molendinum cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Elnithe Et pro hac recognicione et fine et concordia predicta Elnitha concessit predicto Waltero totam predictam terram et predictum dimidium molendinum cum pertinenciis tenenda de se et heredibus suis tota vita ipsius Walteri per liberum servicium duorum solidorum per annum pro omni servicio scilicet ad Pascham xij denarios et ad festum Sancti Michaelis xij denarios Et post decessum ipsius Walteri tota predicta terra et predictum dimidium molendinum cum pertinenciis revertentur ad ipsam Elnitham et ad heredes suos quieta de heredibus ipsius Walteri in perpetuum Et pro hac concessione predictus Walterus dedit predicte Elnithe dimidiam marcam argenti

Source (click image below to view full size)