Charter Document - 05730101

Charter Document - 05730101


Charter Number: 05730101
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Robertum et Jacobum et Henricum filios Ade petentes per Henricum predictum positum loco predictorum Roberti et Jacobi ad lucrandum vel perdendum et Petrum clericum de Derenteford tenentem De sex acris terre cum pertinentiis in Derenteford Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Petrus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predictorum Roberti et Jacobi et Henrici et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predictis Roberto Jacobo et Henrico et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia predicti Robertus et Jacobus et Henricus dederunt eidem Petro unum bisancium

Source (click image below to view full size)