Charter Document - 05730100
| Charter Number: | 05730100 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Hugonem filium Henrici et Hugonem filium Walkelini petentes et Danielem Fag et Walterum fratrem suum et Matheum de Palledewde tenentes De xiij acris terre cum pertinentiis in Chileham Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Daniel et Walterus et Matheus recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Hugonis filii Henrici et Hugonis filii Walkelini Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Hugo filius Henrici et Hugo filius Walkelini concesserunt predictis Danieli et Waltero fratri suo et heredibus eorum totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de se et heredibus eorum in perpetuum per liberum servicium xviij denariorum per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio reddendorum ad mediam Quadragesimam Et predicti Daniel et Walterus et heredes sui aquietabunt totam predictam terram cum pertinenciis versus capitales dominos de omnibus serviciis que ad terram illam pertinent Et hec concordia facta fuit concessu et voluntate predicti Mathei de Palledewde et eo presente
