Charter Document - 05730099
Charter Number: | 05730099 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Ailrichum et Ricardum et Willelmum filios Thome petentes et Otuelem de Farlege tenentem De octo acris terre cum pertinenciis in Farleg Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Otuel recognovit totam predictam terram esse jus et hereditatem predictorum Ailrichi et Ricardi et Willelmi et eam remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis predictis Ailricho et Ricardo et Willelmo et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia predicti Ailrichus et Ricardus et Willelmus dederunt eidem Otuelli sex marcas argenti