Charter Document - 05730098

Charter Document - 05730098


Charter Number: 05730098
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Godemannum filium Ricardi petentem et Rogerum de Holande tenentem De quindecim acris terre in Hathes Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Rogerus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Godemanni Et pro hac recognicione et fine et Concordia predictus Godemannus concessit predicto Rogero et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium duorum denariorum per annum pro omni servicio reddendorum ad festum Sancti Michaelis Et pro hac concessione predictus Rogerus dedit predicto Godemanno xx solidos esterlingorum Et sciendum quod predictus Rogerus et heredes sui aquietabunt totam predictam terram cum pertinenciis versus capitales dominos

Source (click image below to view full size)