Charter Document - 05730097
| Charter Number: | 05730097 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Sancti Martini anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Willelmum filium Arnoldi petentem et Robertum de Galdstaneston tenentem De viginti quinque acris terre cum pertinentiis in Goldstaneston Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicti Willelmi tenendam sibi et heredibus suis de predicto Roberto et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium dimidie marce per annum reddende ad duos terminos scilicet ad Pascham quadraginta denarios et ad festum Sancti Michaelis quadraginta denarios pro omni servicio salvo forinseco servicio quantum pertinet ad viginti quinque acras in eadem villa Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Willelmus dedit eidem Roberto quinque solidos sterlingorum
