Charter Document - 05730096
| Charter Number: | 05730096 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in die Sancti Martini anno regni Regis Johannis quarto Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Heruei Waltero de Crepping Godefrido de Insula Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Godebertum de Sutton et Johannam uxorem suam petentes et Thomam de Suberi et Aliciam uxorem suam et Ceciliam sororem ipsius Alicie tenentes De rationabili dote ipsius Johanne que eam contingebat de libero tenemento quod fuit Ricardi Pucin quondam viri sui in Stallefeld Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Godebertus et Johanna remiserunt et quietum clamaverunt totum jus et clamium quod habuerunt in predicta dote predictis Thome et Alicie et Cecilie et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia idem Thomas et Alicia et Cecilia dederunt et concesserunt predictis Godeberto et Johanne quatuordecim acras terre cum pertinenciis in Stallesfeld in quodam clauso quod vocatur Foxton tenendas tota vita ipsius Johanne nomine dotis Et post decessum ipsius Johanne predicte quatuordecim acre terre cum pertinenciis revertentur ad predictos Thomam et Aliciam et Ceciliam et ad heredes ipsarum Alicie et Cecilie in perpetuum Et preterea idem Thomas et Alicia et Cecilia dederunt predictis Godeberto et Johanne quatuor marcas argenti et unam summam frumenti
