Charter Document - 05730095

Charter Document - 05730095


Charter Number: 05730095
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Gaufridum de Tichesie [] et Sarram de La Ware tenentem De servicio totius terre de La Ware cum pertinenciis Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod [predictus Gau]fridus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicte Sarre tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis [] per liberum servicium xxvij solidorum per annum et quarte partis unius militis pro omni servicio scilicet ad festum Sancti Andree xiij solidos et vj denarios et ad Pentecosten xiij solidos et vj denarios salvo tenemento Ysabelle filie Watemann quod remanet predicte Ysabelle et heredibus suis tenendum de predicta Sarra et heredibus suis in perpetuum per servicium quod ad tenementum suum pertinet Et preter ij acras prati que remanent predicto Gaufrido et heredibus suis quiete de predicta Sarra et heredibus suis in perpetuum que jacent in Brademade juxta aquam Et hec concordia facta fuit concessu et voluntate Emme et Cristiane et Matillidis sororum ipsius Sarre que quietam clamaverunt predicte Sarre et heredibus suis qui de se exibunt totam predictam terram de La Ware cum pertinenciis de se et heredibus eorum in perpetuum ita quod si predicta Sarra heredem non habuerit de se genitum tota predicta terra de La Ware cum pertinenciis revertetur ad ipsam Emmam et Crestianam et Matillidem et ad heredes earum Et pro hac quieta clamancia predicta Sarra quietam clamat de se et heredibus suis predicte Emme et Crestiane et Matillidi et heredibus earum qui de se exibunt totam terram de Gladerugge quam Willelmus de La Ware pater earum tenuit de Fratribus Hospitalis Jerusalem ita quod si predicta Emma et Crestiana et Matildis heredes non habuerint de se genitos tota predicta terra de Gladeruge revertetur ad ipsam Sarram et heredes suos

Source (click image below to view full size)