Charter Document - 05730094

Charter Document - 05730094


Charter Number: 05730094
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam in octavis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Reginaldum filium Sibwini et Josep et Willelmum fratres ejus petentes et Rogerum filium Pagani et Ceciliam uxorem suam tenentes De viij acris terre et dimidia cum pertinenciis in Alkingeheth Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Rogerus et Cecilia recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predictorum Reginaldi et Josep et Willelmi Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Reginaldus Josep et Willelmus concesserunt predictis Rogero et Cecilie et heredibus ipsius Cecilie totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de se et heredibus eorum in perpetuum per liberum servicium xij denariorum per annum pro omni servicio scilicet ad Pascham vj denarios et ad festum Sancti Michaelis vj denarios Et pro hac concessione predicti Rogerus et Cecilia dederunt predictis Reginaldo et Josep et Willelmo xxiiij solidos esterlingorum Et sciendum est quod predicti Rogerus et Cecilia et heredes ipsius Cecilie aquietabunt totam predictam terram cum pertinenciis versus capitales dominos

Source (click image below to view full size)