Charter Document - 05730093
Charter Number: | 05730093 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam in octavis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Reginaldum de Cornhill et Matillidem uxorem suam petentes per ipsum Reginaldum positum loco ipsius Matillidis ad lucrandum vel perdendum et Adam de Sturreia tenentem De sex acris prati cum pertinenciis in Fordwico Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Reginaldus et Matildis remiserunt et quietum clamaverunt predicto Ade et heredibus suis totum jus et clamium quod habuerunt in predicto prato cum pertinenciis de se et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Adam dedit predictis Reginaldo et Matillidi centum solidos esterlingorum