Charter Document - 05730092

Charter Document - 05730092


Charter Number: 05730092
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam in octavis Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Gaufridum Brunloc et Radulphum fratrem suum et Danielem filium Lefredi petentes et Admaiam de Scnathes et Godricum et Robertum et Johannem fratres ejus tenentes De iij acris prati et dimidia cum pertinenciis in Snathes Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Gaufridus et Radulphus et Daniel remiserunt et quietum clamaverunt predictis Admaie et Godrico et Roberto et Johanni et heredibus eorum totum jus et clamium quod habuerunt in predicto prato cum pertinenciis de se et heredibus eorum in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicti Admaia et Godricus et Robertus et Johannes dederunt predictis Gaufrido et Radulpho et Danieli duodecim solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)