Charter Document - 05730091
Charter Number: | 05730091 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Robertum filium Siwardi petentem et Basillam filiam Siwardi tenentem De j mesuagio cum pertinenciis in West Pekeham Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Robertus remisit et quietum clamavit predicte Basille et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto mesuagio cum pertinenciis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predicta Basilla dedit predicto Roberto v solidos esterlingorum