Charter Document - 05730090

Charter Document - 05730090


Charter Number: 05730090
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Ricardum filium Deremanni petentem et Gunnildam que fuit uxor Godwini et Robertum filium suum tenentes De una acra terre et dimidia cum pertinentiis in Menstre Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Gunnilda et Robertus recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicti Ricardi et eam remiserunt et quietam clamaverunt predicto Ricardo et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Ricardus dedit predictis Gunnilde et Roberto ij solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)