Charter Document - 05730089
Charter Number: | 05730089 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Ysabellam filiam Gaufridi militis petentem et Aluredum Cocum tenentem De duabus acris terre et dimidia cum pertinenciis in suburbio de Rouecestre Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Aluredus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Ysabelle et eam remisit et quietam clamavit predicte Ysabelle et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac recognicione et quieta clamancia et fine et Concordia predicta Ysabella dedit predicto Alubedo duos solidos esterlingorum