Charter Document - 05730087

Charter Document - 05730087


Charter Number: 05730087
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Petrum filium Stephani petentem et Amiotum de Wodestoke tenentem De viij acris terre cum pertinenciis in Scelves Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Amiotus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Petri Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Petrus concessit predicto Amioto totam predictam terram cum pertinenciis tenendam tota vita ipsius Amioti et post decessum ipsius Amioti tota predicta terra cum pertinenciis revertetur ad ipsum Petrum et heredes suos quieta de heredibus ipsius Amioti tenenda de Willelmo filio Widonis et heredibus suis per servicium quod ad terram illam pertinet Et hec Concordia facta fuit concessu et voluntate ipsius Willelmi et eo presente

Source (click image below to view full size)