Charter Document - 05720086
Charter Number: | 05720086 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Johannem filium Stephani petentem et Amiotum de Wodestok tenentem De iiij acris et de una pertica terre cum pertinenciis in Scelves Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Amiotus recognovit totam predictam terram esse jus et hereditatem ipsius Johannis et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Johannes concessit predicto Amioto totam predictam terram cum pertinenciis tenendam tota vita ipsius Amioti et post decessum ipsius Amioti tota predicta terra cum pertinenciis revertetur ad ipsum Johannem et heredibus suis quieta de heredibus ipsius Amioti Tenenda de Willelmo filio Widonis et heredibus suis per servicium quod ad terram ilium pertinet Et hec Concordia facta fuit concessu et voluntate ipsius Willelmi et eo presente