Charter Document - 05720084

Charter Document - 05720084


Charter Number: 05720084
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundseiam die Veneris proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis [] Inter Edildam et Hagenildam filias Anketille petentes et Hugonem filium Brictine et Bricthinam matrem suam tenentes De octo acris terre cum pertinenciis in Minstre Inde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicti Hugo et Bricthina recognoverunt totam predictam terram esse jus et hereditatem predictarum Edilde et Hagenilde Et pro hac recognitione et fine et concordia predicte Edilda et Hagenilda concesserunt et quietas clamaverunt de se et heredibus earum predictis Hugoni et Bricthine et heredibus ipsius Hugonis iiij acras terre de eadem terra scilicet iij acras terre et dimidiam juxta terram Ailmari Cittepere versus occidentem et dimidiam acram terre ad caput terre ipsius Ailmari versus aquilonem tenendas de capitali domino

Source (click image below to view full size)