Charter Document - 05720082

Charter Document - 05720082


Charter Number: 05720082
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseiam die Jovis proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis [] Inter Henricum et Reginaldum et Alexandrum de Derentef petentes et Willelmum filium Alur tenentem De xvj acris terre cum pertinenciis in Eineford Unde recognicione de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predictorum Henrici et Reginaldi et Alexandri Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Henricus et Reginaldus et Alexander concesserunt predicto Willelmo et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de predicto Henrico et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium xij denariorum per annum pro omni servicio scilicet ad Pascham vj denarios et ad festum Sancti Michaelis vj denarios Et predictus Willelmus et heredes sui aquietabunt totam predictam terram cum pertinenciis versus capitales dominos de omni servicio quod ad terram illam pertinet Et pro hac concessione predictus Willelmus dedit predictis Henrico et Reginaldo et Alexandro x solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)