Charter Document - 05720081
| Charter Number: | 05720081 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1202 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Beremundeseyam die Mercurii proxima post festum Sancti Michaelis anno regni Regis Johannis iiij Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Osberto filio Hervei Jordano de Turri Justiciariis [] Inter Elam de Marti petentem et Radulphum de Peneherst tenentem De tota terra que vocatur Lagerham Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus recognovit totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem ipsius Ele Et pro hac recognicione et fine et concordia predicta Ela concessit predicto Radulpho et heredibus suis totam predictam terram cum pertinenciis tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium septem solidorum et iiij denariorum per annum pro omni servicio scilicet ad festum Sancti Michaelis xij denarios et ad Natale xij denarios et ad Annunciationem Beate Marie ij solidos et ad Pascham xij denarios et ad festum Sancti Johannis Baptiste xij denarios et ad festum Sancte Marie Magdalene xvj denarios Et predicta Ela et heredes sui warantizabunt et defendent totam predictam terram cum pertinenciis versus capitales dominos Et pro hac concessione predictus Radulphus dedit predicte Ele j marcam argenti Et predictus Radulphus et heredes sui facient forinsecum servicium de predicta terra Et modo predicta Ela cepit homagium ipsius Radulphi
