Charter Document - 05720078

Charter Document - 05720078


Charter Number: 05720078
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201 - 1202
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Cantuariam in crastino Sancti Laurencii anno [] Ricardo de Herierd Johanne de Gestling Reginaldo de Cornhll Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Editham filiam Nigelli petentem [et Ricardum tenentem] De j mesuagio cum pertinenciis in civitate Cantuarie ante portam Sancte Trinitatis quod ipsa Editha clamat versus ipsum Ricardum ut rationabilem dotem suam que eam contingebat de dono Ricardi quondam viri sui Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Editha concessit predicto Ricardo et heredibus suis illud mesuagium cum pertinentiis tenendum de ipsi tota vita sua reddendo ipsi Edithe et heredibus suis iij d per annum pro omni servicio ad festum Sancti Michaelis salvo forinseco servicio Et pro hac concessione fine et concordia predictus Ricardus dedit predicte Edithe duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)