Charter Document - 05720077
Charter Number: | 05720077 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1201 - 1202 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octavis Sancti Yllarii anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Simone de Patishill Johanne de Gestling Eustachio de Fauconberge Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Stephanum de Kenerdinton petentem et Felicem Priorem de Douer tenentem De terra de marisco in Rumenell Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Prior recognovit et quietas clamavit predicto Stephano et heredibus suis duas partes predicte terre versus orientem unde visus factus fuit per []ec []ratores inde electos Et tercia pars predicte terre remanet predicto Priori et successoribus suis quieta de predicto Stephano et heredibus suis