Charter Document - 05720076

Charter Document - 05720076


Charter Number: 05720076
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201 - 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octavis Sancti Yllarii anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Johanne de Gestling Eustacio de Faucunbge Godefrido de Insula Waltero de Creping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Anselmum filium Rogeri de Nordburn petentem et Mauricium de Langedun et Brictinam uxorem suam tenentes per ipsum Mauricium positum loco ejus ad lucrandum vel perdendum De viginti acris terre cum pertinenciis in Langedone Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Mauricius et Brictina uxor sua recognoverunt totam predictam terram cum pertinenciis esse jus et hereditatem predicti Anselmi Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Anselmus concessit predictis Mauricio et Brictine et heredibus ipsius Brictine predictas xx acras terre cum pertinenciis tenendas de se et heredibus suis in perpetuum per servicium duorum solidorum per annum pro omni servicio reddendorum ad festum Sancti Michaelis salvo forinseco servicio quod idem Mauricius et Brictina uxor ejus et heredes ipsius Brictine facient Et Anselmus et heredes sui warantizabunt predictis Mauricio et Brictine et heredibus ipsius Brictine predictam terram contra omnes gentes Et pro hac concessione predictus Mauricius et Brictina dederunt []mo tres marcas argenti

Source (click image below to view full size)