Charter Document - 05720073

Charter Document - 05720073


Charter Number: 05720073
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastinum Sancti Martini anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Simone de Pathill Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Crepping Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Margaretam et Cristianam filias Willelmi Cauuel petentes per ipsam Margaretam positam loco ipsius Cristiane ad lucrandum vel perdendum et Johannem filium Jordani tenentem De uno mesuagio cum pertinentiis in Cantuaria quod jacet inter domum Johannis Pistoris et domum Cristino la Grandame Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit predictam mesuagium cum pertinentiis esse jus predictarum Margarete et Cristiane Et pro hac recognicione et fine et concordia predicte Margareta et Cristiana concesserunt predicto Johanni et heredibus suis totum predictum mesuagium cum pertinentiis tenendum de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium duorum denariorum per annum pro omni servicio reddendorum ad mediam quadragesimam Et pro hac concessione predictus Johannes dedit predictis Margarete et Cristiane duos solidos sterlingorum

Source (click image below to view full size)