Charter Document - 05720070

Charter Document - 05720070


Charter Number: 05720070
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Bermundeseiam die Marcii proxima ante festum Sancti Bartholomew anno regni Regis Johannis tercio Coram Ricardo Herierd Reginaldo de Cornhell Johanne de Ghestleng Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Julianam de Gren petentem et Radulphum ate Berne tenentem De ij acris terre et dimidia cum pertinentiis in Gren Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Radulphus concessit medietatem terre predicte cum pertinentiis habendam et tenendam tota vita ipsius Juliane per servicium inde faciendum predicto Radulpho vel heredibus suis quod ad predictam medietatem pertinet Et post obitum predicte Juliane predicta terra redibit predicto Radulpho vel heredibus suis soluta et quieta de heredibus predicte Juliane

Source (click image below to view full size)