Charter Document - 05720068
| Charter Number: | 05720068 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1201 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Porecestre die Mercurii proxima ante Pentecostem anno regni Regis Johannis tercio Coram G filio Petri Comite Essexie et Simone de Pateshill Eustachio de Fauconberge magistro Radulpho de Stok Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis tunc ibidem presentibus Inter Johannem de Lidesings et Robertum fratrem ejus petentes et Walterum Maleterre tenentem De duabus partibus dimidie carucate terre cum pertinentiis in Wicham Unde placitum fuit inter eos in eadem Curia scilicet quod ipse Walterus recognovit predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predictorum Johannis et Roberti Et pro hoc recognicione et fine et concordia predicti Johannes et Robertus concesserunt predictam terram cum pertinentiis eidem Waltero tenendam sibi et heredibus suis de ipsis et heredibus suis per servicium sex denariorum per an num reddendorum ad festum Sancti Michaelis pro omni servicio salvo forinseco servicio et prefati Johannes et Robertus et heredes eorum warantizabunt totam prefatam terram cum pertinentiis prefato Waltero et heredibus suis contra omnes homines
