Charter Document - 05720065
Charter Number: | 05720065 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in die Sancte Katrine anno regni Regis Johannis secundo Coram G filio Petri Ricardo de Heriert Johanne de Gestling Godefrido de Insula Waltero de Crepping Ricardo Fleming Justiciariis [] Inter Amfridum de Dene et Johannem de Bilsinton De lx acris terre cum pertinentiis in Oswardestan Unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Amfridus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Johannis Et pro hac recognicione et fine et concordia idem Johannes concessit predicto Amfrido totam predictam terram cum pertinentiis tenendam de se et heredibus suis sibi et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium xiiij solidorum per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio scilicet ad festum Sancti Johannis Baptiste vij solidos et ad festum Sancti Michaelis vij solidos Et pro hac concessione idem Amfridus dedit eidem Johanni j marcam argenti