Charter Document - 05720064
Charter Number: | 05720064 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in die Sancti Edmundi anno regni Regis Johannis [] Ricardo de Herierd Johanne de Gestlinges Godefrido de Insula Waltero de Creping Ricardo Fleming Justiciariis [] Inter Godiwinum de Wibbing petentem et Lefwardum filium [] et Edwaker fratrem ejus tenentes De viij acris terre cum pertinentiis in Halegestowe Inde placitum fuit quod predicti Lefwardus et Edwaker recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus ipsius Godwini Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Godwinus concessit predictis Lefwardo et Edwaker totam medietatem predicte terre cum pertinenciis scilicet iij acras terre que jacent circa domum predictorum Lefwardi et Edwaker et super plus agium medietatis sue versus orientem del Broc de Wibbing tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per servicium trium denariorum per annum pro omni servicio reddendorum ad Pascha floridum Et sciendum quod predicti Lefwardus et Edwaker defendent medietatem suam versus capitalem dominum de Middelton et idem Godwinus medietatem suam