Charter Document - 05720063

Charter Document - 05720063


Charter Number: 05720063
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancti Michaelis in xv dies anno regni Regis Johannis secundo Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pateshill Johanne de Gestling Eustacio de Faucunberg Henrico de Wichenton Godefrido de Insula Hugone de Boby Waltero de Creping Justiciariis [] Inter Stephanum Haket petentem et Willelmem Haket tenentem De xxj acris terre cum pertinentiis in Ho et in Ringeton et in Hemwold Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Stephanus remisit et quietum clamavit predicto Willelmo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et heredibus suis in perpetuum Et pro hac quieta clamancia et fine et concordia predictus Willelmus dedit predicto Stephano quadraginta solidos esterlingorum

Source (click image below to view full size)