Charter Document - 05720062
| Charter Number: | 05720062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Final Concord |
| Date: | 1200 |
| Date type: | Internal, Feast, Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Sancte Trinitatis in xv dies anno regni Regis Johannis secundo Coram G filio Petri [] Ricardo de Herierd Simone de Pathill Osberto filio Hervei Johanne de Gestling Henrico do Wichinton Eustachio de Faucunberge Justiciariis [] Inter Alexandrum de Eslinges petentem et Philippum Parsonam de Eslinges tenentem Do duodecim acris terre cum pertinentiis in Eslinges Unde recognicio summonita fuit inter eos nostrum ille xij acre essent laicum feodum ipsius Alexandri an libera elemosina ecclesie de Esling scilicet quod idem Philippus recognovit tres acras propinquiores versus occidentem do prefatis xij acris esse jus ipsius Alexandri et ejus laicum feodum Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus Alexander quietas clamavit novem acras de predictis xij residuas predicte ecclesie de se et heredibus suis in perpetuum Et hoc factum fuit per assensum Ricardi de Eslinges patroni illius ecclesie et eo presente
