Charter Document - 05720060
Charter Number: | 05720060 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in octabis Trinitatis anno regni Regis Johannis secundo Coram G filio Petri Ricardo de Herierd Simone de Pathill Johanne de Gestling Eustachio de Faucumbge Justiciariis [] Inter Willelmum Noel petentem et Radulphum de Deniton tenentem De tota villa de Deneton cum pertinentiis Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Willelmus concessit predicto Radulpho et heredibus suis predictam villam do Deniton cum pertinentiis habendam et tenendam de se et heredibus suis in perpetuum per liberum servicium vj marcarum argenti per annum pro omni servicio reddendarum ad duos terminos anni scilicet ad festum Sancti Michaelis xl solidos et ad Pascha xl solidos Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Radulphus dedit predicto Willelmo [] marcas argenti