Charter Document - 05720059

Charter Document - 05720059


Charter Number: 05720059
Cartulary Title: Pedes Finium [Kent]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1200
Date type: Internal, Regnal, Feast
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium a die Pasche in v septimanas anno regni Regis Johannis prime Coram G filio Petri R de Herierd S de Pateshill O filio Hervei J de Gestlinges H de Wicheton Eustacio de Fauconberge H de Boby Justiciariis [] Inter Godefredum Sceredust et Matillidem uxorem suam petentes et Cristianam que fuit uxor Willelmi filii Odonis tenentem De xxxix acris terre cum pertinenciis in Natindon Unde placitum fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predicta Christiana recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus predictorum Godefridi et Matillidis Et pro hac recognicione et fine et concordia predicti Godefridus et Matildis concesserunt predicte Christiane xxij acras terre cum pertinentiis de eadem terra que jacent juxta capitale mesuagium predicte Christiane in villa de Natindon tenendas sibi et heredibus suis de se et heredibus eorum in perpetuum per servicium xij denariorum per annum pro omni servicio scilicet ad Nativitatem Sancte Marie vj denarios et ad medium Quadragesime vj denarios salvo forinseco servicio

Source (click image below to view full size)