Charter Document - 05720058
Charter Number: | 05720058 |
---|---|
Cartulary Title: | Pedes Finium [Kent] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1200 |
Date type: | Internal, Regnal, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis Apud Westmonasterium in crastino Sancti Marci Evangeliste anno regni Regis Johannis primo Coram G[] Simone de Pateshill Osberto filio Hervei Johanne de Gestling Justiciariis [] Inter [Aldinam fil]iam Wulmari petentem et Thomam de Fugeleston tenentem De j mesuagio in Sidingeburn et dimidia acra in eadem [] et duabus acris terre in Egsted Unde recognicio de morte antecessoris summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Thomas recognovit predictum mesuagium et predictam terram esse jus predicte Aldine Et pro hac recognicione et fine et concordia predicta Aldina concessit predicto Thome predictum mesuagium et predictam terram cum pertinentiis tenendam sibi et heredibus suis de se et heredibus suis in perpetuum per servicium viij denariorum per annum pro omni servicio salvo forinseco servicio reddendorum ad festum Sancti Michaelis Et pro hac concessione et fine et concordia predictus Thomas dedit predicte Aldine j marcam argenti